6019. * De Carolo XI et ejus regina Cum eram in statu spiritus noctu, ductus sum a comite ad domum quandam, quae e ligno bene ordinata, et credidi esse [C. XI regina], sed tunc fuisse uxorem alicujus sacerdotis, sed usque erat sola absque marito, quae ibi habitabat, et cum intravi, vidi in tabula opus acupicturae ab illa, quod opus erat pulchrum, et tunc comes meus loquutus est cum illa, de quadam re communi, quae erat viciniae illius, de qua informabat eum, sed erat res talis quam non recolligere potui in statu naturali, erat propria status spiritualis; postea evigilatus, et cum illa loquutus in statu naturali, et dixi quod illuc deductus fuerim a Domino per comitem illum, propter malos spiritus, qui tempore somni me inquirunt, et tunc mihi insidiantur, et postea dixi, quinam esset, quod nempe Carol. XII, ad mentionem et ideam ejus, illa cognovit illum, quod fuisset ejus filius, et vocabat illum Carl tono materno, post aliquam loquelam de statu pueritiae ejus in aula, venit in mentem quod regina Sveriae fuerit mater liberorum, ex quibus solus C. XII superstes, et postquam de binis filiabus, et earum sorte et statu loquutus sum, in memoriam ejus venit maritus ejus Carl XI, quapropter convenerunt, et se mutuo agnoverunt, et se consociabant ut maritus et uxor; hoc factum 1762 die 22 Jan. * 6018 ocnformiter auctoris indiciis post 6015 insertum videas