Spiritual Experiences (Buss) n. 6020

Previous Number Next Number See English 

6020. De purificatione societatum post ultimum Judicium 1) Societates malae conveniunt in locis prioribus, quae destructae, quia via prior tendit illuc, sed dein colliguntur ad aliquot centena, aut millia, auferuntur in sua inferna; et hoc perstabit usque dum loca illa, ac circumcirca implentur bonis spiritibus; tunc non amplius possunt ibi esse mali, quin anguntur, et sic recedant. Visum est mihi, quod societas ex Catholicis, ubi Papa adhuc erat, sed modo ut summus eorum sacerdos, quod apparerent nudi, omnes conquesti de eo, sed responsum est iis, quod hoc fiat, quia supra et [ad] latera adveniant accolae qui in veris sunt, et tunc ex influxu ab illis, appareant nudi, ex causa quia vacui sunt a veris, et vix aliquid sciant, nec scire velint, ostensum mihi quod sedeant ad focum et loquantur inter se, nec legant Verbum, nec volunt aliquid veri addiscere, tametsi vera faciunt sapientiam angelicam, et sapientia felicitatem; dictum porro, quod [si] appareant vestiti, non ita sit actualiter, sed ex eorum visione, quae conceditur, postea inceperunt angi, et cupiverunt discedere, et quoque discesserunt, et quidam ablati sunt, relictis qui in aliqua affectione veri fuerunt, et qui in aliquo studio seu opera. 2) Purificantur societates variis modis, et in mille locis, [ut] a C. XII, quod ad illum adducti fuerint ex variis naturis et malis, quos circumcirca disposuit sicut ad obsidionem contra hostem, et illi tunc ablati, et ad loca sua lati, ut in locum aut loca sua abirent. 3) Ostensum mihi quod colligantur in planitie ad aliquot millia, et quod tunc unicuivis inspiretur cupido cum conatu abeundi suis viis ad loca sibi destinata, ita ex instinctu, tametsi illis apparet, sicut scirent. 4) Aliis in locis aliter purificantur societates, sicut quod quidam praefectus in militia intret societatem ac videat illos qui inde auferendi seu abigendi sunt, ad quos vertit hastam, qualis esse solet praefectis, quam tenent in manu quum praecedunt; cumque obvertit illam, tunc abigitur quisque cui obvertit, ita quoque aliis modis. 5) Mirabile est, quod appareant una in societatibus, sicu simul essent, cum separandi sunt, tametsi alibi sunt, ex causa quia tunc similia similibus consociantur, et sic porro. Mirabile etiam est, quod qui similari genio sunt, dum veniunt ad certum locum, non sciunt aliter quam quod iidem sint cum illis qui ibi prius fuerunt, simili etiam tono loquelae sunt, sed mutatur eorum status cum alio veniunt. 6) Purificantur etiam societates per id quod mali illuc mittantur, unde quasi fermentatio, de qua supra [2132, 5222, 5838]. 7) Etiam separantur eo modo, quod faeminae lascivae, quae paene sirenes, quae edoctae simulatas affectiones producere, inspirent per affectiones societatem ad mala patranda aut volenda, ita quoque separantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church