6021. De Domino cum Mahumedanis Mahumedani maxime aversantur tres persones Divinitatis, quia sic forent tres dii, quare cum inter se loquuntur Christiani et Mahumedani de Deo, dicunt hi quod tres deos faciant, at cum respondent quod illis unus Deus sit, indignantur, et quaerunt quis trium est vere Deus, tunc quidam respondent quod Deus Pater, quia creavit universum; dicunt, quod duo alteri sic sint parvi dii, et ita modo dicantur: cum autem audiunt quod sint aequales, recedunt, et Christianos contemnunt sicut parvi et fere nullius judicii in spiritualibus. [2] Quidam habuit famulum ex Mahumedana religione, quem etiam de Deo interrogavit, dicens, quid credis de Christo? dixit quod sit Salvator, tum quid de Deo? dixit quod sit creator et sustentator, universi, tum interrogavit, annon Deus salvavit, dixit quod salvavit, quid tunc crederet de Christo, annon esset Deus, dixit quod esset Deus, tum dixit, quod sic sint duo, tunc famulus discessit dicens quod faciat duos deos, sic non volens ejus famulus esse; tempus postea intellexit, quod per Christum quem dixit salvatorem intellexerit Deum creatorem universi quoad salvationem, ita Eundem et non alium. [3] Ita Mahumedani qui salvantur, agnoscunt Dominum unum cum Patre; et quod fere odio habeant Christianos quia tres deos faciunt. Similiter Judaei subsannant Christianos, imprimis quia tres deos faciunt, cum tamen unusquisque scit quod sit unus Deus. Sic etiam Catholici Romani possunt pudefieri quod sibi assumserint potestatem Divinam.