6022. De Pontificiis Pontificii etiam emittunt emissarios ad alliciendum et seducendum omnes quos offendunt, etiam ad reformatos, sed plectuntur; etiam emiserunt duos ad Caes. Petrum Moscov. qui sciverunt se insinuare in passiones ejus. Congregati etiam nunc erant in consistorio, quod supra in meridie, ubi cardinales in camera post illos, ut prius, erant, plures erant in consistorio et in camera post illos, sed quia cum diabolis se consociaverunt ad perdendum illos quos Dominus tutatur, ideo destructi sunt, illi qui in camera post illos per antrum emissi sunt in infernum, et quoque plures ex consociis qui supra illos in altiori, et illi qui in consistorio dissipati sunt, et conjecti in inferna sua. Similiter congregarunt se super montibus in occidente ad plagam meridionalem, colles super quibus erant subversi sunt, ut superiora ima facta sint, ita quoque in inferna conjecti, ex causa quia in societate patrandi id malum fuerunt cum illis in consistorio, hoc factum est 1762 Febr. et similia fiunt per vices usque dum terrae circumcirca et demum illorum occupantur a fidelibus. Synedrium in occidente versus septentrionem adhuc perstat. Eversio etiam facta est illorum qui in septentrione versus orientem se congregarunt, quia etiam se consociaverunt in malo illo patrando. Praeterea in occidente in altiori loco sunt pontificii non mali, ubi etiam papa, qui agnoscit quod Domino omnis potestas sit, et conservatur, etiam ut recipiantur advenae e mundo, qui ibi papam adorant.