6023. De illis qui in fide separata Quando separati sunt e coelo illi qui in fide separata fuerunt, quorum ingens numerus fuit, tunc apparuerunt a tergo in occidente, ut inde exciperent plures ad seducendum, apparuerunt quidam sicut hirci, quidam sicut dracones, sed infra omnes coelos, et mox supra terram ibi, et removebantur inde paulatim sicut aliis qui in vita fidei circumdati fuerunt, super quibus questi sunt, sed sicut circumdati recesserunt magis et magis, quia angebantur ab advenis qui in vita fidei, duces illorum praeibant, ac tendebant in deserta loca, ubi vix virgultum, sed arenaria et rupeta, quae correspondent tali religioni. Per vices inde desumti sunt, quidam ad erudiendos, quidam in inferna, secundum vitam. Animadverti post aliquot dies, quod illi qui in fide separata, conjungerent se cum spiritibus malis et cum diabolis, quod cum manifestatum est, visitatio facta, et perceptum quod ideo se conjunxerint, quia contra vitam essent, de qua angeli inter se loquebantur, et cum deprehensi sunt, disputabant acriter pro fide, quod inde justificatio, et nihil per vitam, sed cum ostensum illis est, quod unusquisque sortiatur coelum secundum vitam, et quod omnis religio sit vitae, et quod spiritus et angelus talis sit qualis ejus vita, et quod solum illa exploretur, scientes quod fides ei talis sit, tunc convicti removebantur, et veniebant ad illos qui in vita fidei erant, cum quibus voluerunt se consociare, sed illi dixerunt, quod appareant lividi sicut cadavera, et quod nihil vitae in illorum faciebus videant, quare non recepti, tunc aperiebatur hiatus in quem descendebant, qui apparebat obscurus, et antrorsus rupes, dicentes quod modo rupes sint ante et a tergo, sed quod vallis inter rupes, ubi aliquod gramineum, ubi eorum habitationes: illuc descenderunt alii qui supra illos fuerunt; nam plerumque est expansum superius e similibus: fuerunt plerique antistites, dicentes primum, quod ibi nihil veri percipiant.