Spiritual Experiences (Buss) n. 6024

Previous Number Next Number See English 

6024. Loquutus sum cum illis, num aliquid voluntatis sit in illis quae vocant fidem, cum inde separatur charitas, exploratum, quod non sit, sed quod tunc voluntas insit, quando charitas et fides unum faciunt, sicut quod Deus miserit filium, ut salvaret genus humanum, hoc apud illos, qui separarunt charitatem a fide, non perspectum est aliquid voluntatis, sed quod esset modo cogitatio ex memoria, ita tale quod dissipatur in altera vita. Causa est, quia voluntas non aditur et aperitur, nisi aliquid ejus transeat in actum seu in facta, non enim potest aperiri per solum cogitare, nisi cogitare transeat in factum, quod fit per velle, alioquin voluntas sopita et nulla est, quia non excitata aut formata. [2] Loqui datum est cum illis qui in fide separata,* num dicere queant fructus fidei, dixerunt quod ultimus gradus justificationis sit conatus ad faciendum bonum, et quod ibi subsistant, quia si fructus adderentur, quod forent ab homine, tum in illis meritum, et illa non sunt bona, et quia post illum gradum homini nihil mali imputetur quicquid facit, quod ideo illi fructus sint a Domino, non apparentes homini, quod fit per applicationem meriti Domini, quod facit ut omne opus hominis sit bonum ita fructus; ita vesani sunt. Quaesitum est, annon conatus ille sit voluntas, dicunt quod non sit voluntas quae hominis, sed Dei in voluntate, quae ita quoque non perceptibilis. Summopere cavent ne fides conjungatur bonis operibus, quia si conjunguntur fides non sit fides, quae causa est, quod plures scripserint de conjunctione illorum, sed tam mystice, ut solum eruditis pateat, hoc doctorum est studium, ex quibus patet, quod pervertant totum Verbum, et omnia illa quae Dominus mandavit de bonis faciendis. Inde est, quod praedicatores, qui talem fidem habuerunt in mundo, non possint praedicare in mundo spirituali, nam tametsi coguntur praedicare vitam et bona actu, usque auditur ex sono eorum, quod non intelligant alia bona actu seu opera quam mere moralia et civilia, et sic ex sono cognoscitur idea illorum, quare nec illis amplius liet praedicare, sed solum illis qui spiritualia opera in mundo intellexerunt. - Tunc colligebantur omnes ab undequaque, qui in tali cogitatione de fructu fidei fuerunt, erant plerique antistites, qui eruditi prae aliis fuerunt, reliqui qui fructus fidei simpliciter crediderunt bona opera, non cum illis collecti sunt, et illi eruditi congregati sunt infra ad sinistrum prope infernum, ac circumlati sunt ad loca sua secundum vitam, nec concessum est illis amplius praedicare. Causa erat, quia tale principium in cogitatione intrat voluntatem et omnia acta voluntatis, illo nesciente, vidi tales etiam in inferno. Plures dixerunt, quod non aliud cogitaverint de fructibus fidei, quam quod fides producat illos, sicut arbor fructus, et quod homo cogitare debeat de operibus quae faciet et quod faciet. - Dixerunt porro, quod apud Adamum fuerit tale liberum, ut ex se posset facere bonum, sed quod id non apud posteros, et quod id quoque argumento esset. - Dictum illis, quod sicut quis non potest facere quicquam a se, etiam non quicquam credere possit a se, et sic quod simile sit, et inde quod non sit fides, sed respondit eruditissimus eorum, quod liberum credendi seu liberum fidei ex Domino nobis adhuc sit, sed non liberum faciendi seu liberum charitatis, quod fuit liberum arbitrium apud Adamum, quod hoc deperditum sit. Insania. * Sidebar: NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church