6026. Quod in altera vita omnes qui agnoscunt Divinum, cogitent de Deo ut homine Omnes qui in mundo non negaverunt Deum, et qui aliqua fide agnoverunt Deum, non aliter cogitant de Deo quam sicut de homine, ita qui adoraverunt Deum Patrem, vident aliquem spiritum, quem putant esse Deum patrem, ita Fr. Gyllenborg, ita secret i Carlscrona, ita omnes reliqui qui agnoverunt, Welling qui se venditavit Deum patrem, sic qui vident spiritum in alto super capite, illi omnes cogitant quod sit Deus pater; dixi alicui cur ita credit, cum tamen in mundo aliam ideam habuerit de Patre, ut de universo, quia creator universi, et quod tunc de Illo non cogitaverit ut de homine, nunc autem ut de homine, dictum est illi quod hoc sit ex influxu coeli, quia universum coelum est sicut unus homo, et hoc a Domino qui est Homo, quare Divinum procedens etiam est Homo, quod in forma est coelum, inde non aliter de Deo potest cogitari, quam ut de Homine.