Spiritual Experiences (Buss) n. 6052

Previous Number Next Number See English 

6052. Quod amor imperandi etiam infernum in se habet, hoc nec credi potest, sicut quod adulterium, omnes illi in malis et inde falsis sunt; causa quia amor imperandi demergit animum in suum proprium, adeo ut elevari nequeat a Domino, et omnis in quo coelum elevatur a proprio, tametsi homo id non sentit. Sed describatur amor sui, quod gradus ejus supremus sit amor imperandi super alios, et quod contineat in se amorem imperandi super Dominum, et quod hoc sit Babel, de quo abominabilia in Verbo dicuntur. - Describatur, amor imperandi qualis, non quod imperet in suo officio super alios, sed quod velit extra super alios, non contentus suo imperio. Describatur ulterius quale hoc et quale illud, et quod omnes in infernum dejiciantur ex quacunque dignitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church