6051. De adulteriis, de amore imperandi, de dolo, etc. Describendum quantum adulteria et reliqua peccata sunt infernalia, ut hic adulteria, quod est, quod credere adulteria esse licita, tametsi adulteratur vel non; vix aliquis hodie credit, quod tam infernalia sint, et quod salvari nequeant adulteri, causae sunt quia 1) coelum est conjugium, et infernum est adulterium, 2) quia amor conjugialis descendit ex conjugio boni et veri, adulterium ex conjugio mali et falsi, 3)* quia ex conjugio secundum amorem conjugialem et infernalem nascuntur proles. 4) Quod in coelo abhorreant adulterium, et quod ideo claudat coelum, et aperiat late infernum. 5) Quod homo per amorem conjugialem recipiat amoris formam, intus et extus, per adulterium inferni formam, et quod unice per amorem conjugialem implantetur amor coelestis. 6) Quod amor conjugialis sit fundamentalis amor omnium amorum, nam dum homo fit amoris forma, fit imago Domini, alioquin vicissim. 7) Quod ideo jucunda amoris conjugialis excedant numero et qualitate jucunda alia. 8) Quod gaudium coeleste fundetur super illo amore in coelo, ut quantum quis in eo est, tantum sit in gaudio coelesti omnis generis et gradus. 9) Quod crescat sapientia per conjugia in coelis, quae loco procreationis ibi est. 10) Quod sit adulterium doctrinale apud praedicatores in inferno, quod differt ab adulterio naturali, de quo. 11) Causa quod crescat sapientia secundum castitatem, est quia origo ejus est conjugium boni et veri, ac conjugium Domini cum Ecclesia, inde causa, quare nemo potest in spiritualibus sapere, qui adulter est; inde quantum adulter est, tantum caecus est in spiritualibus, et tantum interius est diabolus. 12) Quod inde amare conjugem sit facere bonum coram Domino, est enim id dum ex castitate amare Dominum, communicat cum coelis, et jucundat angelorum animos in tantum, ut credi non possit. 13) Etiam est forma quaedam concubitus, quia est effectus illius amoris, dum ex casto, in simili gradu jucundat coelum, vicissim illos exacerbat, quantum ex adulterio. 14) Exempla producantur quod adulteri, utcunque praeterea moraliter bee vixerunt, et vacarunt precibus, in infernum conjecti sunt. Quod membra generationi dicata in utroque sexu correspondeant intimo seu tertio coelo, ubi angeli in conjugio coelesti seu boni et veri prae aliis sunt. Verbo conjugia in coelis sanctissima sunt, quare non per adulteria prophananda. * subnumeratio hujus paragraphi in ms. cucurit respective: 1, 2, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12