6050. Cum Anglis de praedicatoribus illorum Loquutus cum Anglis qui in societate e coelo fuerunt, et quidem de praedicatoribus illorum, dicebant quod non ament elegantiam sermonum illorum, dum ex doctrina, quia non sciunt et capiunt quid dicunt, sonant eleganter et sic jucundant illos qui non in amore spirituali veri sunt, sed non alios, dicunt ad illos ut omittant talia, quia non aliquid discunt, quia loquuntur ut putent quod talia sint quae vera sunt, sed usque non sciunt num vera, imprimis cum de conatu faciendi bonum, quaerunt illos, quid per illum intelligunt, num solum latentem, vel num manifestum, dicunt quod sit latens, respondent quod hoc sciant, quia operatur Dominus multa latenter, annon sic manifeste, tunc praedicator non audet dicere aliud quam quod etiam manifeste sit, sed quia influit affectio faciendi, dum quaerunt ulterius annon sic faciendum bonum sicut a se, hoc quoque recondunt sub expressione non intellecta, quod cavendum sit ne homo faciat a se, et sic quantum hominis non est bonum, num sicut a se, ita similiter, sed dictum illis, quod si non sicut a se homo faciat, quod evanescat, et non sit receptio, et inde non appropriatio, sed hic subsistunt, quando loquuntur cum illis ex idea spirituali, et evincunt; sed praedicatores qui confirmarunt se in mundo de eo, non recedunt a doctrina sua, quia docent ita, ut auditores non possint cogitare quod ita sit nec quod non ita sit, ita illis sermo est inutilis, quare praedicatores illi tandem removentur, et emittuntur inter illos qui in sola fide sunt, qui nihil veri aut boni in vita habent, sed in cogitatione ex gloria eruditionis. Postea docent manifestam perceptionem, sed non manifestam operationem, et cum de operatione, ita involvunt, concinnant et connectunt arcana sua taliter ut vix sciant aliter quam quod intelligant manifestam operationem, sed usque non intelligant illam.