6049. De idea materiali apud spiritus et angelos De Polhem et Wolfio Omnes illi qui non crediderunt in Dominum agnoscendo Divinum Ipsius, et non vixerunt secundum praecepta religionis, in altera vita cogitant in materiali, ita non possunt spiritualiter cogitare, hoc est, abstracte a spatio, tempore, personis, ex quibus ideae cogitationis naturalis, ita non sicut angeli superiorum coelorum, nam spiritualiter cogitare est absque illis, hi ascendunt supra, et quasi relinquunt illa infra se, ut non appareant; quidam qui multum in mundo cogitaverunt, ut Polhem et Wolfius, quia non vixerunt vitam religionis, non possunt aliter quam cogitare in materiali, tentatum est cum illis, ut materialia separarentur sed incassum; inde est quod iidem in altera vita loquantur lingua spirituali sed usque mixta cum lingua vernacula, sic ut probe distingui possint ex qua natione sint, sed qui spiritualiter loquuntur omnes in simili lingua sunt, nec possunt internosci.