6048. De Melancthone Exivit Melanchthon e carcere suo, et loquebatur cum quodam, qui legerat ejus scripta, et tunc veniebant Angli, et quoque loquebantur cum illo, dicentes de sola fide, quod non sciant quid sit, num sit aliquid, quaesiverunt illum quid esset, dixit quod fides sit credere quod Deus miserit Filium suum, et passus pro nostris peccatis, dixerunt hoc modo esse historicum, quid praeterea dixit, quod ex illa fide habeant vitam aeternam, responderunt num ille habet vitam aeternam, nec aliquid respondere potuit, quam quod habiturus, cum omnes salvantur; dixerunt quod infernales nusquam salventur, praeterea dixerunt, quod audiant praedicatores de sola fide et de justificatione, et cum audiunt, quod sonet in auribus illorum sicut foret sapientiae, quia concinne et ingeniose loquuntur, sed cum abeunt, usque nihil sciant quid loquuti, et non comprehendunt.