6047. De domibus et conclavibus ibi De Duker Erat apud me aliquot septimanas, et erat insanus ex altitudine mentis suae, postea demissus est ubi prius fuerat in domum suam, quam habuit satis magnam, etiam pro domesticis, et inde quidam loquebatur mecum, dicens, quod camerae ibi ita distinctae essent, ut in una camera esset senator, in altera general, in tertia ofwerste,* in quarta capitain, et sic porro, usque in una camera non in aliqua magna dignitate, sed amavit esse in camera ubi erat Senator, et turgebat ibi animo, quare ibi insaniebat, sed usque illam cameram prae aliis amavit, quamvis ibi esset vesanus, inde delatus est inde, et servire voluit C. XII, et insana fecit, sic ut esset diabolus. * = praefectus (vox suecica)