Spiritual Experiences (Buss) n. 6046

Previous Number Next Number See English 

6046. De illis qui in sola fide Loquutus sum cum illis qui in sola fide qui extra coelum sunt, dicunt quod diminuantur per gradus, et quod abeant et non redeant, nescientes quo abeant; quidam horum qui rediit, dixit quod habitent in arenosis et scrupulis, et sint in casis similibus casis rusticis dissiti unus ab altero, et quod parum escae seu cibi habeant, causa est, quia cibus correspondet intelligentiae, quae illis non est, ac sterilis humus correspondet non intelligentiae, et non affectioni veri, ita illis: dixerunt quod dum exeunt, et vident alios e longinquo, timeant loqui cum illis, quia ibi etiam latrones sunt, sed hi habitant in cavernis petrarum, sunt etiam ex talibus qui in sola fide, sed qui inhiarunt lucris et quasi spoliis, quae non fecerunt peccata, sed hos timent, nam mala illis faciunt, et captivant illos ut serviant illis, quare dum aliquos vident quaerunt an in casis habitent, quod cum dicunt, volunt prius ut intrent casam suam, et exeant ab illa, et sic primum adeunt illos et colloquuntur; sic recedunt, talis est sors illorum qui in sola fide. Missus illuc quidam (Sacerdos in Moria) , et retulit quod ibi non virgultum aut gramen, sed glarea, et quod ita vivant, sed quod mirum, delectabantur ibi manere, sic ut alibi nolint degere; causa est, quia graminea, arbusta et similia in campis, et hortis, correspondent intelligentiae veri, quam fugiunt et aversantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church