Spiritual Experiences (Buss) n. 6045

Previous Number Next Number See English 

6045. De idea Dei Loquutus sum quibusdam de Deo, quod credant quod Deus sit ubivis, et quod sic non opus habeant determinare visum ad Deum in loco, ut dicitur; sed respondebatur, quod Divinum procedens sit ubivis, sicut lux et calor ex sole est ubivis, quod quia est Divinum procedens est quoque Deus, sed per talem ideam velle se convertere ubi sic indeterminatum, est agnoscere naturam prae Deo, et quoque fatuus fieri, ac rotatilis quoad cogitationem, sic perit omnis visus intellectualis; quare datum est paene cuivis videre quendam in alto sedentem indutum splendide, et permittitur illum adorare ut Deum patrem, quia plerique de Patre ideam indeterminatam in mundo habuerunt, quia sub nulla forma videndum; hoc datur illis ut determinetur idea eorum, nec prorsus delirent, aliis apparet sicut Deus Pater alibi, Wellingk, imo quandoque Satanas, quod etiam permittitur propter insaniam hominum de idea Dei; quidam vident Filium patris non procul a ficto illo Patre, qui obedit quae Pater dicit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church