Spiritual Experiences (Buss) n. 6044

Previous Number Next Number See English 

6044. De illis qui in sola fide Loquutus sum [cum] Jac. Benzel. de sola fide, et dixi quod summarium omnium fidei sit hodie, quod ex fiducia et confidentia credant, quod Christus missus sit a Patre et quod per passionem crucis redemerit nos, et quod in illo summario et in illa confessione nihil veri sit, sed quod falsa sint illa iis qui confirmant se in eo. Ille agnovit, et ut sciret quod ita esset, missus in campestria, et tenebatur in illa fide, et tunc non vidit nisi arenosa et scrupulos, et prorsus nihil graminis, quaerebat, sed non inveniebat, gramen significat aliquid veri, hoc dixit aliis, et cum cogitavit de confirmationibus illius summarii, tunc apparebant serpentes, qui in pedes ejus involare volebant; inde ex ipsa experientia convictus est, quod prorsus nihil veri illi fidei insit. - Sed e longinquo apparebant campestria, ubi habitabant qui in simili fide, illis erant gramen, virgulta, et arbores, et aedificia in quibus habitabant, erant hilares animo, erant quoque seduli in suis operis, sed confessi sunt quod solum sciverint illam confessionem sed non ultra sensum literae Verbi cogitaverint; et quia non ulterius cogitatione iverunt, illi etiam aliqua vera potuerunt recipere; tum quod usque de Deo cogitaverint in vita sua. [2] Postea J. B. maximopere indoluit, volens recipere vera, et sic rejicere falsa, sed non potuit, quia falsa et inde mala obstabant, quae cum in mente sunt, non intrare possunt aliqua vera, tum quia homo fit totus qualis est ex falsis et malis, et dictum quod qui in talibus est, non potest de Divinis cogitare quam falsa et mala, imo nec in vita morali et civili, quoniam illa faciunt intellectum et voluntatem ejus; insuper dixit, quod mirum sit quod homo non cogitet de Deo et de vita aeterna in mundo, cum tamen talis fit in aeternum, et qui in falsis mali et in malis falsi sunt non in aliqua societate coeli possint esse, et quod habitet misere, amiciatur misere, et nutriatur misere, et cum talibus in inferno victurus est, qui scelerati fuerunt, ita continuo miseria.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church