Spiritual Experiences (Buss) n. 6043

Previous Number Next Number See English 

6043. De Zinzendorfio et Moravianis Loquutus cum illo, reductus est in statum vitae cum profectus in regiones et docuit, quare nunc quoque circumvadit ad societates et praedicat, sed dixit quod nullibi recipiatur, et prohibitum est ad asseclas suos venire: confitetur se Arianum, quod Dominus sit adoptivus Filius Dei, aegre potest eo deduci ut dicat Dominum et esse natum ut adoptaretur, tametsi convincitur ex eo, quod ex Deo natus sit, hoc nunc negat, sed quod sit adoptivus. Bona opera non modo aversatur sed etiam abominatur; Deum Patrem praedicat, sed quia obtulerunt se plures et dixerunt se Deum patrem esse, desistit a videndo illum, quare, ut dixit, non scit quorsum se vertat, Verbum Veteris Testamenti vilipendit, Evangelistas parum curavit, solum epistolas Pauli. Deductus ad asseclas ante multum tempus mortuos in mundo, et vidit illos quod non aliquid veri sciant, et quod sint in statu paene misero, in spe et in exspectatione solum, saepe inter spem et metum, spes illis est ex persuasione illorum in mundo, quod illi vivi sint prae reliquis. Dum volunt recipere vera, obstant falsa, quae non discuti possunt. Sciunt illi, quod sensatio, ex qua gloriati sunt in mundo, fuerit ex spiritibus qui ab eadem secta, qui apud illos. Callidi et solertes ad falsificandum Verbum sunt, et ad captum omnium detorquent illud a suo sensu, quod fit in coetu, coeundo. Quod Ariani sint, hoc inter arcana eorum est, quod non revelandum. Cum dicunt quod vivi sint prae aliis, quaeritur ubinam sunt vera et ubi bona, per quae et a quibus vita, dicunt in fide, tunc dicitur quid veri in fide illorum, et quid boni? Solenne est in praedicationibus eorum, quod dicant, "credis quod appropinquas ad coelum, et quantum credis appropinquare tantum abscedis," et sic non revelant quid hoc, sed intelligunt, quod agnoscant Divinum Domini aequale Divino Patris, et quod bona opera faciant. Illos, qui arcana illorum propalant, et ab illorum secta negant, volunt occidere, et si facerent excusant quia est propter veritatem; et propter id odium illorum et forte ob intentiones, Zinzendorf liquantum se removit ab illis. Propter falsa et propter non bona claudunt sibi prorsus coelum, omnia quae vocant vera sunt falsa, non volunt quod fides operetur bona, sed quod sint bona omnia per suam fidem. Dicunt quod Dominus sit amandus propter passionem crucis, sed non colendus: quod sacra coena sit modo recordatio passionis, et quod illam obeant ex obedientia, soli inter se vivunt, quia ita in mundo, et dum ab aliis convincuntur quod in falsis sint, et quid vera, discredunt, dicentes quod non velint convinci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church