Spiritual Experiences (Buss) n. 6042

Previous Number Next Number See English 

6042. De Melanchthone et Luthero Porro dictum quod in camera ejus lacunata sint plura quae rudia et tristia, et cum videt apud alios qui scribunt, quod ibi decoratiora sint, quaerit causam, et dicitur quia cogitant etiam de bonis operibus; et cum id audit, etiam vult de illis cogitare, sed quia non potest, orat Deum ut possit, et tunc influit aliquid e coelo sicut dictatum, quod scribit, sed usque postea cum legit non intelligit, et tunc usque apparet camera ejus variis ornata, sed mox disparantur: plures ad eum ex terris veniunt praecipue Angli, sed non admittit illos propter indecora quae in ejus camera, sed invenit per artem phantasticam facere apparentias decoramentorum, verum illa inter loquendum disparantur; et apparent sicut solet, quare abeunt et non redeunt. [2] Lutherus dein cameram lacunatam nactus in confinio Melanchthonis, sed illa erat ornatior Camera Melanchthonis, quia usque loquutus de operibus, quae homo facturus ex obedientia, tametsi non salvificum in illis posuerit. Audivi de illo aliquoties, quod vellet rejicere sua principia de separatione, et quod tentaverit, sed incassum, quia densum nubis, quod in ejus mente apparet, prius discutiendum est, prius non potest verum seu lux e coelo intrare. - Simile dictum est Zinzendorfianis, quorum quidam etiam voluerunt discutere suam separationem, et tentaverunt recipere conjunctionem, sed dictum eis quod non possent, quia falsa obstant, quae prius discutienda; et quod sint similes 5 virginibus, quae non oleum habebant in lampadibus, quae postea oleum emebant [Matth. XXV: 1-13]. Narravit Lutherus, quod dictum sit ei per Angelum a Domino, ut caveat a fide, quia non est aliquid in ea, quare aliquo tempore cavit, et opera recommendavit, sed usque continuavit separare opera a fide, et sic Epistolam Jacobi devovit, et Apocalypsin rejecit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church