6041. De Calvino Calvinus erat in societate una coeli, sed longinque e medio, et erat adhuc in tali doctrina Ecclesiae, in qua fuit in Mundo, loquebatur mecum, quod corresponderit cum Luthero de fide et de bonis operibus, audiebat etiam Lutherus, et quod ostenderit quod si sola fides acceptaretur, quod tunc illa quae in Verbo contradicerentur, et quod usque conjungenda sint, et quod Lutherus haesitaverit in legendo literas, et responderit quod si opera reciperet, quod non recederet longe a Pontificiis: et dein per literas communicabant, et Calvinus permansit in fide cum bonis operibus, at Lutherus in sola fide, credens quod fides quidem producat illa sicut arbor fructum, dicens quod conjunctio sit, sed non illam excogitavit sicut asseclae ejus; scripsit Calvino, quod non confirmare opera posset, quia ab homine, a quo non bonum, et [quia] meritum in illis. Calvinus in sua societate acceptus est, quia probus, [nec] turbas facit, audivi hoc de uno moderatore societatis.