Spiritual Experiences (Buss) n. 6040

Previous Number Next Number See English 

6040. De Melanchthone et Luthero Venit quidam ex plaga septentrionali prope occidentem perquam longinque ibi, ubi sunt astutiores, erat diabolus inter astutiores et malitiosiores; cum ambulabat, audiebatur ambulatio ejus gravis, ponderosa, audita sicut ambulatio ursi, et cum aliquibus diebus fuit circum me, tunc plura malitiose fecit, nesciebam quinam, sed detectus est, venit ad Lutherum, in ejus camera, et assidebat ibi e regione ejus, et loquebatur cum illo, dicens quod cognosceret eum, et quod loquutus sit cum illo in mundo, et detexit plurima quae loquutus est tunc cum illo, ex quibus Lutherus cognovit quod ille esset, et quod loquutus sit cum illo multa de sola fide absque bonis operibus: quaerebat Lutherus qualis ejus sors nunc esset, dixit quod per vices sit in camera lacunata, et per vices in inferno prope sub judice, cum in camera sua, quod amictus sit toga intus pelle ursina, quae arcebat illum a frigore, quodque ibi scribat plura, pleraque de sola fide, et quod aliquoties oret Deum et scribat bene, et tunc dictatur ei ab angelis de bonis charitatis, sed cum relegit illa, nihil intelligit, quare rejicit illa; per vices autem est in inferno sub judice, ibi sicut reliqui ibi in vili opere; in multa cupiditate puniendi fuit, et quoque plures male tractavit. Punitus saepe, audivi judicem loquentem de punitione ejus, multus ei timor est pro judice, quia praevalens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church