6039. De cogitatione veri ubi falsa, de Luthero Loquutus sum cum Luthero, et animadverti quod vellet cogitare contra fidem solam, sed percepi quod non posset, quia falsa implebant cogitationem, inhibebant, visa est sphaera cogitationis plena confirmationibus fidei, quae non admittebat ingressum veritatum contra illam, sic ut prius removenda sint falsa, antequam vera intrent, quod etiam ille animadvertit, et ex eo reflectit, super causa, cur adhuc in illis esset, tametsi audiverat tam multa quae contra illa, quae etiam agnoverat: et cum vellet falsa removere, percepit quod jucundum amoris ex eo quod illa invenerat, et defenderat, inhiberet, quod id quoque et primum removeretur; ferebatur ab una societate in alteram, et quoque in illam ubi in vero erat, sed non potuit ibi morari quia erat contra jucundum fastus ejus; dicebat, quod oraverit Deum ut veritates intelligeret et manifestaret, sed quod ei responsum esset, quod daretur si posset recipere.