6038. De muribus majoribus Sunt mures majores illi qui possunt simulare affectiones bonas, vultu, sono loquelae et gestu ita ut alter prorsus nesciret aliter quam quod piissimi et castissimi essent, ostensum etiam hoc est coram sacerdotibus, coram quibus tenebant librum, et ad devotionem multam effigiabant vultum et oculos, et spectabant ad societatem bonam, et inde deprompserunt doctrinalia; et demum inflabant in sacerdotum affectionem devotionis et pietatis, ut vix aliter credere possent quam quod tales essent, cum tamen in magno gradu diaboli.