6037. Quod falsis nulla potentia sit contra vera Apparet quod illis qui in infernis sunt, et malis in Mundo spirituali quod potentia magna sit, quare in Verbo vocantur potentes, validi, fortes, heroes, sed est potentia illorum in falsis aliorum, per innumeras artes, etiam per simulationes veri etc., inde tentationes ei plura alia, ex quibus apparentia potentiae illorum est. - Erat quidam malus spiritus qui credidit ex eo, quod potentiam haberet in vera, erat Abr. Schonst. et ille voluit ex illa fiducia valere contra vera, quare in vera apud me se conjecit, sed inspexi in ejus os ex veris, inde ille factus est prorsus sicut mortuus, et sic jacuit et visus multis, etiam simul tunc dirissime cruciatus est.