Spiritual Experiences (Buss) n. 6036

Previous Number Next Number See English 

6036. De Infernis visis Vic. P. Hjerne voluit videre aliquem in inferno, quod etiam permissum est, intravit in 1 ibi erat sicut flammeum, apparebant illi candelae, et hoc quia illi in amore sui fuerunt. Inde intravit in 2 ubi apparebant illi qui ibi nigri, nigredo furva: inde intravit in 3 et ibi apparebant sicut illi qui sepulti in indusiis feralibus, visi pallidi sicut mortui. Quaerebat illos num mortui essent, dicebant quod appareant sibi vivere, sed quod tales sint in oculis aliorum. Similiter in prioribus, quod ibi appareant inter se sicut homines, sed in luce coeli tales. 4) - Postea pervasit longum lacunar, et venit in antrum, ubi non aliquos videbat, erant inconspicui sicut volantes larvae, erant illi qui per phantasias potuerunt se ejicere in alia loca, quando ad finem antri venit, respexit, et vidit eos sedentes, erant quidam senes cum barbis, quidam facie solum barba, et alii aliter monstrosi, loquebatur pauca cum illis. Inde 5 progressus est in aliud infernum, ubi apparebat sicut igneum tetrum, et illi ibi sicut ignei, et erant qui affectione simulata potuerunt induere affectiones varias, et simul per phantasias repraesentare varia, sicut utensilia et magnifica, sed quia transibant cum phantasia, taedio affecti ulterius illa sistere, ibi Er. Benzelius. Et postea egressus venit in diem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church