Spiritual Experiences (Buss) n. 6054

Previous Number Next Number See English 

6054. De adulteriis porro, causa quod adulteria hodie tantum regnent in Christiano orbe, est causa quia in conjugio falsi et mali sunt. Quod adulteria sint maritati cum scortis, non maritati cum uxore alterius, cum virgine illibata, ita defraudatio virginitatis absque intentione ducendi illam in uxorem, jucundum varietatis, quia hoc destruit conjugiale: non ita immaritati si sibi adjutricem meretricem adjungit, si non desistere possit, et adhuc propter causas in imperiis non potest matrimonium contrahere, frilla,* maitress, sed caveat ne intret conjugiale, quod est amor interior, nisi animus sit ducendi illam in uxorem. Priores deprivant se omni jucundo conjugii, ita amore conjugiali, hic vero non. * = concubina (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church