Spiritual Experiences (Buss) n. 6055

Previous Number Next Number See English 

6055. Continuatio de amore conjugiali Illi qui in amore conjugiali sunt in tali statu sunt, ut cum uxore sua possint congredi, quoties volunt, nusquam deest, quia omnia corporis eorum in illo amore sunt, et post congressum hilaritate afficiuntur, et nusquam moestitia, sic ut vivificentur per id, at contrarium evenit illis qui in adulteriis. 2) Amor mariti dependet ex amore uxoris, quantum haec amat talia, tantum maritus, contrarium est in amore non conjugiali: causa est, quia illi unum sunt, et conjuncti quoad interiora, hoc intelligitur per quod non duo sed una caro sint [Gen. II: 24, Matth. XIX: 5-6, Marc. X: 8]. 3) Quod illi qui in amore conjugiali sunt, exacte sentiant num sit lascivum vel non, omne enim lascivum est adulterii, at apud illos qui in amore conjugiali sunt, nihil lascivi, hoc exactissime ab illis sentitur. Est ex interiori illa sensatio, exterior actus est similis, apud adulteros non sentitur nisi id quod exterius, et non interius, cum tamen in interioribus est omnis jucunditas spiritualis, incomprehensibilis illis qui non spirituales sunt. 4) Nemo in amore conjugiali potest esse nisi spiritualis sit, et nisi agnoscat Dominum, nam causa ejus suprema est a conjugio Domini cum coelo et cum Ecclesia, hoc est origo ejus Divina spiritualis. 5) Quia mulier nata est affectio veri et boni ac vir intellectus veri et boni, inde patet quod conjuncti sint sicut unum, et quod amor conjugialis continuo uniat, et quod sic sint amores, ac imagines Domini. 6) Quod effectus amoris conjugialis sit mirabilis, describatur potentia. 7) Quod in amore conjugiali prorsus nihil lascivi sit, tametsi simile extra, sed similis intra. 8) De adulteriis quam nefanda plura. 9) Quod Cerberus significet custodiam ut jucundum amoris conjugialis in infernum non defluat. 10) Postea varia de adulteriis, facit delitias coeli per communicationem. 11)* Proles induit affectiones patris et matris, inde haereditarium non tam malignum. Amor conjugii aperit coelum, et amor adulterii claudit coelum. * sic ms. sed sensum explicare vel interpretare non ausus sum; cf. autem 231 et indicem ad Insania, n. 230, 231; ut et n. 29


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church