6056. De domuum conclavibus Domuum conclavia ex situ eorum habent, quod non similis animus sit inhabitatori et aliis in uno conclavi sicut in alio, jucunda variantur, ut in uno conclavi jucundum est studere, et fungi officio, in altero jucundum exeundi, in altero jucundum conversandi, et in altero jucundum cum uxore sua esse, in altero jucundum edendi, in altero communicant prope cum illis qui extra sunt, in aliis remote, sciunt spiritus sicut ex se, quod si in illud conclave veniant, hoc aut illud iis possibile sit, et sic porro cum multa varietate, etiam secundum affectiones eorum; hoc imprimis ducit causam ex plagis, et ex animis habitandi in illis plagis prae in aliis. - Etiam unusquisque scit suum locum in conclavi, qui concordat cum ejus animo, illuc vadit ut primum intrat, et si alius in eo loco apparet, exit. Simile est in Templis, hoc in his particularibus est, quia forma maxima et forma minima in coelis similes sunt, sic ut sit imago coeli in singulis.