6057. De Deo ut Homine Quod idea vere humana de Deo, sit ut de Deo Homine, quod ita sit constare potest ex his 1) quod unusquisque in altera vita, sistat sibi Deum ut Hominem, imprimis boni, etiam mali, hoc exploratum apud multos, qui in mundo habuerant ideam de Deo ut de invisibili, aut sicut de spirituali sicut aereum, ante oculos e longinquo, sed usque iidem omnes in altera vita vident Deum ut Hominem, exploratum est et inventum, quare in spiritu hominis est illa idea, sunt multa in spiritu hominis, quae homo nescit quod ibi sint, sicut loquela spiritualis, sicut idea spatii et plura; ex his sequitur quod cujusvis hominis idea insita in spiritu ejus sit de Deo ut Homine. 2) Sed quod illa idea in mundo apud illos destructa sit, qui coeperunt de tribus personis cogitare, et separare ab illis Domini Humanum, inde tum invisibiles sibi fecerunt tres Deos, 3) tum ex idea spiritus, quem dicunt Deum esse, quod sit aliquod sicut aereum seu nebulosum candidum aut obscurum, 4) tum apud illos qui naturae tribuerunt omnia, et sic nihil Divino, hi in mundo spirituali faciunt sibi deos, omnes qui potentia valent, sed usque ut homines. 5) Idea Dei ut hominis, est apud pueros, et apud simplices, apud mulieres, verbo apud omnes qui non destruxerunt ideam illam per causas supra dictas. 6) Manet eadem idea apud omnes gentes, imprimis apud Africanos, qui non sciunt quid Deus non homo. 7) Apud Antiquos omnes fuit illa idea ante Abrahami tempora et post illa, viderunt Deum ut hominem, vocarunt Ipsum Jehovam, et Creatorem Universi. 8) Apud Gentiles antiquis temporibus, qui plures deos, omnes qui fuerunt homines, agnoverunt, de quibus in Verbo ubi nominantur, nomina etc. 9) Apud Graecos et Italos omnes, inde attributa Divina ex quibus dii eorum, omnes ut homines, Jupiter, Phoebus, Venus etc. 10) Incolae aliarum tellurum, de quibus in eo tractatu.* 11) Pontificii quod colere velint Papam, et agnoscere in illo Divinam potestatem, osculari vestigia ejus; et quod adorare velint sanctos sicut deos. 12) Causa quod ita sit, est ex influxu coeli, qui ab omni siritu recipitur, coelum enim est Divinum in forma Humana; quare non potest aliquis angelus in coelo esse absque illa idea Dei, quare agnoscitur Dominus, etiam a gentilibus. * h.e. De Telluribus in Universo, Londini 1758