6058. Quod unusquisque homo sit in suo amore regnante, et sic quasi in centro Dictum est a quibusdam, cur est, quod mali qui quieti non possint esse in societate angelica, ita qui negarunt Deum, sed responsum tulerunt, quod unusquisque spiritus ultimo in illum locum veniat, ut sit sicut in suo centro, nam illi qui supra illum, qui infra illum, et qui circum illum ab undequaque facient ut sit in loco illo, est enim communicatio et influxus affectionum, quare nullus tandem potest alibi esse quam in suo loco, sicut in suo centro. Etiam omnes angeli et omnes spiritus sunt centra, nam forma coelestis est ex continuis centris.