6059. De sacramento coenae quod separaverint Panem et Vinum apud Pontificios Fuit sermo se sacramento coenae apud Pontificios cur separaverunt panem a vino, dent populo panem, et ipsi bibant vinum, cum tamen aliter institutum est a Domino, et cum hoc non factum sit ex necessitate propter defectum vini, quia in Italia, Gallia, Hispania, Portugallia, interiore parte Germaniae, Hungaria est vinum, et ubi non producitur vinum, ut in Anglia, Hollandia, Sveria, Dania, et in Germania ubi sunt reformati, non nascitur vinum, et usque in sacramento coenae adhibetur; pontificii non potuerunt aliquam causam dicere, nisi arcanam quod monachi cum missas faciunt pro animabus mortuorum, et alioquin dum obeunt, non defatigentur in continuo suo labore, quin refocillentur tunc per vinum; alia causa non potuit inveniri, sed dictum est, quod id ex Providentia Divina Domini factum sit, dum devastaverunt Ecclesiam ab omni bono et vero, quod separarent, quia bonum non est bonum si separatur a vero, est bonum in vero, nec verum est verum nisi a bono.