Spiritual Experiences (Buss) n. 6060

Previous Number Next Number See English 

6060. De Zinzendorfio Post aliquod tempus loquutus sum cum illo, et tunc erat sicut debilitatus animo, quia non recipiebatur in societatibus, ubi circumvagabatur, ejus doctrinam refellerunt variis, et quod in illa nihil veri, praeter quod non ponendum sit meritum in operibus, cum dictum quod non pone retur meritum in sola fide, et per illam se eveherent supra alios, nihil respondent; debilitatus animo fuit, quia fastu depressus fuit; dicebat quod cum intraret hortos, non videret aliquod fructus, et quod videret folia non viridia sed flaccentia et flava, cum tamen alii qui cum illo viderent et fructus et folia virentia, ut in hortis, significabat quod non vera. [2] Loquutus sum cum uno ex Moravianis, qui interrogatus quid sentiret de malis operibus et de adulteriis, et quoque nefandis, dixit, quod si patrarentur quidem monent illum ut desistat ab illis, sed tamen quod remittantur quia fidem illorum habet, si non desisteret, quod usque remitterentur, sed non in eo gradu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church