6061. De idea Dei quod sit homo Zinzendorf Sermo fuit inter spiritus, num homini insitum sit videre Deum ut hominem, dixerunt quidam, quod qui in mundo viderunt Deum cogitatione sicut nubeculam, aut sicut lucem, aut sicut intimum naturae, non possint videre Deum ut hominem, quare hoc tentatum est cum aliquibus, et quoque semel cum Zinzendorfio, et cum presbytero congregationis Moravianae, qui in mundo visu cogitationis viderunt illum sicut aliquid nubis, missi sunt in statum spiritualem, et tunce quaesiverunt ubi Deus Pater, et non aliter cogitabant tunc quam videre illum sicut hominem, quaerebant etiam illum ubinam esset, at cum redierunt [in] statum naturalem apud me, viderunt illum sicut aliquid nubis, inde convicti sunt quod insitum spiritui hominis esset videre Deum ut hominem. Venerunt ad Zinzendorfium aliqui ex gentilibus in India occidentali, cum quibus loquutus est ibi, cum illis de Deo, dicens tunc quod Deus miserit Filium suum, qui salvaverit nos ab inferno, crediderunt, quia ideam de Deo habebant ut de Homine, at cum nunc conveniebant in mundo spirituali, appercipiebant quod haberet ideam de Deo ut sicut in nube, quod cum mirati dixerunt, "quid hoc, cogitas de Deo ut non de homine?" cum tamen crediderint illum cogitasse de Deo ut de Homine cum loquutus est cum illis de Domino.