Spiritual Experiences (Buss) n. 6062

Previous Number Next Number See English 

6062. De Zinzendorf et Paulo Erat in idea abstracta non sicut alicui diceret, sed sicut secum cogitaret, aut loqueretur cum amico, qui nihil vulgat, dixit, quod prorsus non aliter de Domino cogitare posset, quam sicut de alio homine, et non quod Deus, et quod usque diceret Divinum in illo, sed intelligeret Divinum sicut apud alium hominem. Tum quod loquutus sit perquam simpliciter, et non sapienter, et quod Paulus sapientius; sed sed ostensum est ei, quod Dominus loquutus sit ex ipsa sapientia Divina, per correspondentias, sicut etiam loquutus est per Prophetas, ita ex Divino suo, et quod Paulus quidem ex inspiratione loquutus, sed non ita sicut prophetae, quibus dictatae sunt singulae voces, sed quod inspiratio ejus esset, quod reciperet influxum secundum illa quae apud illum erant, quae inspiratio est prorsus alia, nec habet conjunctionem cum coelo per correspondentias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church