6063. De scripturis et de loquelis in mundo spirituali Quod loquela et scriptura in mundo spirituali prorsus differat a loquelis et linguis in mundo, ita ut non simile sit, constare potest ex his, 1) dum scribitur ibi, tunc una litera significat integram vocem, et est vox communis quae plura in se complectitur, et illa plura ex antecedentibus et sequentibus, seu ex ipsa re de qua scribitur, colliguntur, pro exemplo, "bono," ibi b significat gloriam et majestatem, o significat cum aut apud, n significat mali, ita apud malos, dum significat bonos, tunc est punctatio supra; 2) omnes vocales significant tale quod conjungit, ita apud, cum, in et sic porro; ibi i significat id quod inest interiori, et sic porro. 3) Ita quoque loquuntur; ut pro exemplo " vita vella " significat procul abesto, abito et sic porro, - de exemplis quod in naturali statu nihil scripturae suae intellexerint, sed in spirituali.