6064. De Newtono Loquutus cum illo aliquoties, est perquam sincerus homo, et est inter suos, ac amatur, dicebat mihi, quod sciat nunc quod Dominus sit Sol coeli angelici, et quod [ab] Ipso omnis lux, quae in sua essentia est Divina intelligentia, quae dat intelligentiam angelis, et quoque hominibus, tametsi homines nesciant quod illa lux illustret intellectum et faciat intelligenter cogitare. Cognovit etiam quod una vita esset, quae facit ut aliquis vivat, et quod illa vita appareat apud illos sicut lux, et quod inde vita, et quod illa influat in intima hominis, et faciat ut haec appareat homini sicut a se; dixit etiam quod ibi appareant colores multo nitentiores quam in mundo et ex multo pluri varietate, et quod colores ibi oriantur ex lucis Divinae modificatione in formas* vitae receptibiles in angelis et in hominibus, et quod inde intellectus varietates, - Loquutus etiam est de planis** colorum, quod essent []*** tria, album ex luce, rubrum ex igne, et nigrum ex []****, et quod varietates colorum omnium inde exsurgant. * exitus abscissus in ms. ** imperfectum in ms. *** non sensus, sed spatium in angulo paginae abscisso subjicit hic verbum anissum **** pro verbo absicsso, forte materia; J. F. I. Tafel umbra inseruit