6065.
De illis qui in fide separata, et de illa fide quid, de Melanchthone, deque decem praeceptis Propitiatorium quid et cherubi quid Melanchthon ex suo cellario emissus et actus est ut congregaret illos
spiritus qui in mundo solam fidem fassi sunt, et quibus haec praecipuum religionis fuit, congregati ad plura millia, et tunc inde missi in campum ubi separarentur, quivis secundum vitam ejus: quando
illi congregati sunt, tunc sermo ad illos ex coelo factus est, quod fides illa neminem salvet, ex causis quia non vita in illa, nec veritas, quare quaerebant quid veritas et quid vita. [2] Tunc
respondebatur, quod veritas et vita sit vivere secundum praecepta decalogi, ut non furari, insincere et injuste agere,* quod est 7 praeceptum, tum veritas est quod agere insincere sit peccatum, quod
vivere injuste sit peccatum, tum quod vivere sincere, et agere juste sit veritas, sic veritas et vita unum agunt, veritas est scire malum, est scire bonum, et veritas est homini dum fugit malum, et
amat bonum. Similiter de sexto praecepto fugere adulteria, amare castitatem conjugii, veritas est scire quod adulteria sint peccata, et veritas est quod castitas sit coelestis, inde vita facit ut veritas
sit, et veritas est dum etiam vita est; similiter est cum non occidere, odio habere et vindicare, si hoc fugitur, fit ei charitas, similiter 8 non false testandum etc. [3] Ex his patet quod
vita et veritas sint unum et quantum homo [non] fugit falsitates quae sunt credere et facere illa mala, tantum non sit veritas in illo, tum quantum vivit secundum illa [praecepta] , tantum sit in veritate,
et tantum veritatem amat, et vult scire quid sinceritas, justitia, castitas, charitas, veritas, et quia tunc ducitur a Domino, datum ei scire quid malum et bonum, et quid singula illa. Haec itaque
sunt veritas, quae fides, fides absque illis est vox sonans et nihil articulati seu vocis in sono, est sonus non articulatus, ita non vox. [4] Tunc et non aliter potest credere quod Deus sit,
quod Dominus sit salvator mundi, cur in mundum venit, cur passus est crucem, quid significat quod sustulerit peccata mundi, et plura alia, nam quantum homo praecepta illa facit, quae sunt secundae tabula,
quae fuit foedus a parte hominis, tantum dat Dominus ei credere quod Deus sit, quod est foedus tabulae primae a Deo. [5] Quod decalogus sit complexus omnium veri et boni, inde patet, etiam
ex eo quod promulgatus sit cum tanto miraculo, et cum tanta sanctitate, quod decem praecepta inscripta sint digito Dei, quod decem vocata ab eo quod sint omnia, quod posita sint in arca, super qua propitiatorium,
et super quo cherubi. Propitiatorium est Dominus, et cherubi erant Verbum in litera, ac Velum antepositum, et vocatum est sanctum sanctorum, extra illa in imagine repraesentativa fuerunt
omnia Coeli et Ecclesiae, fuit mensa cum panibus propositionis, fuit altare suffitus aureum, fuit candelabrum cum lucernis, per [quae] omnia coeli