6071. De Polhemio Ille sicut in mundo multum meditatus est, sed usque materialiter quia cogitatio ejus sola fuit in mechanicis et in physicis, quae applicuit mechanicis in quibusdam, talis fuit etiam post mortem, ibi applicuit apparentias ibi et visualia, et inde plura magica invenit, artifex in illis fuit prae aliis, fecit statuas vario modo et quoque tabulas ex talibus quae correspondebant affectionibus, et coaptavit illa industrius quam alii, per quas dabatur communicatio cum quibusdam societatibus infimi coeli, quod ei permissum est propter societatum illarum expurgationem, imo ita fabricavit, ut mali in societatibus darent illis aliqua responsa, inde factum est quod ille conjunctus sit infernis caliginosis, ubi deprivatus est meditatione illa.