Spiritual Experiences (Buss) n. 6072

Previous Number Next Number See English 

6072. Otium, usus, Hin. Benzelstierna Ab experientia notum factum est, quod otium sit pulvinar diaboli, quod otium sit sicut spongia, quae attrahit aquas spurcas varii generis, quia qui in otio est loquitur et inde cogitat de omnibus rebus in mundo, puris et impuris, et inde capit delectationem omnium impurorum, quia homo inclinat in illa, nec est aliquid quod repellit, amor usuum unice repellit, nam continet animum in suo jucundo, ita spectat reliqua sicut extra se; hoc visum est apud H. B. qui otium amavit, ille ad se attraxit ex jucundo mala permulta, et passus est se duci a jucundis eorum, ita a spiritibus, qui in illis erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church