Spiritual Experiences (Buss) n. 6073

Previous Number Next Number See English 

6073. Cinctura colli, halsduk* Erat quidam qui in juventute sua diligenter legerat Verbum, at postea quia non intellexit illud, ex animo rejecit illud, dicendo secum quod theologia moralis seu naturalis doceat melius, quare in eam opinionem lapsus est, et reliquit Verbum, ille venit ad angelos, et angeli dixerunt, quem usum praestaret Verbum, quod moralis vita absque vita theologica non faceret aliquem usum, non purificaret a malis, et sola non conduceret ad vitam aeternam, ille audiens assensit, quare data est ei ab angelis cinctura colli, halsduk hwit,** quo gavisus rediit domum, sed ille halsduk faciebat ut vix videre posset, quaesita causa erat, dictum est quia vinculum inter coelestia et moralia perruperet, et sic quod cum illa cinctura non posset videre, sed absque illa, quia illa quae coeli et Ecclesiae sunt faciunt caput, et moralia ac naturalia faciunt corpus, ac collum facit conjunctionem; inde patuit quid significat collum, et quid ejus velamentum. * = focale seu fascia collaris virorum (vox suecica) ** = album (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church