Spiritual Experiences (Buss) n. 6074

Previous Number Next Number See English 

6074. De Zinzendorfio Erat apud me per aliquot dies, et audivit et percepit quid illi qui a Domino erant apud me, de charitate et fide [dixerunt], et quid contigit illis qui in sola fide sunt, doctrina et vita, quod in misero statu sint, tum etiam quod non aliqua fides sit ubi non charitas, et dictum ei quid charitas, tunc obstupuit, etiam super id quod totum Verbum sit Dominus; vidit hoc, quod prophetica nihil [aliud] sint, et plura alia, et doluit quod hoc non sciverit in mundo; etiam missus ad unum ex illa congregatione, dicens illi, quod nunc faciat quid velit, quod non ita sit sicut credunt in mundo, et recessit. [2] Loquutus sum cum illo de tribus erroribus magnis 1) quod Dominus sit adoptivus Filius Dei, ex quo Divinum Ipsius a se negabat. 2) Quod Verbum Veteris Testamenti rejecerint, et quod Evangelistas cum aliquo contemtu legerint, solum Pauli epistolas aestimando. 3) Quod opera charitatis ex religione prorsus excluserint et fere damnaverint. Et ostensum est, quod omnes qui ita faciunt, claudant sibi coelum. Credidit quod fuerit illustratus, sed ostensum ei quod illustratio non detur, cum illa tria accepta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church