6075. De merito in bonis operibus Fiunt bona opera cum merito et fiunt absque merito, quod illustrari potest per hoc, qui fungitur officio, et qui facit officium suum propter meritum, est ut laudetur, sic propter famam et honorem et postea promotionem, vel propter lucrum, si autem potest habere illa absque officii sui exercitio, facit, at qui non ponit meritum in eo facit propter debitum, quod sit ejus officii, in hoc latet timor Dei, et quoque amor communis, in priori autem est amor sui et mundi. Sit etiam operans exemplo, is facit suum laborem ex eo quod sit ejus religionis, et inde quod sit ejus debiti, hic finis, at alter facit ut modo laudetur, et praeferatur, solum ut lucretur, hic ponit meritum in eo, prior non, priores etiam accipiunt aeque famam, honorem et lucrum, sed haec sunt illis accessoria a Domino.