6076. De Quakeris Praeter illa quae prius detecta sunt, quae nefanda de uxoribus et concubitibus, etiam accedit, quod novum Testamentum praedicent quia ille natus est a spiritu sancto, et quod illi similiter, et inde quod hi loquantur aeque ex spiritu sancto, quodque edant in spiritu sancto, et quod apud alios in comessatione infundant spiritum sanctum in dapes illorum, et quod sic quoque sanctificatio, et probatio aliorum, num sint ab illis et possint intrare ad illos.