6077. De Incolis Tartariae prope Chinam Tartaria minor Erant aliqui inde apud me, venerunt cum dormiebam, et dormiebam tranquille, [ego] evigilatus animadverterunt quod non domi essent, sed alibi, mirati ubinam, quia non agnoscebant talia quae prorsus mundo spirituali dissimilia essent: loquuti de terra ubi erant, quod populosa, non scientes aliquid de bello, sciebant de China et de Siberia, dicentes quod apud illos gubernet qui potest gubernare, et si non potest, dimittatur cum mulcta, honorem ei non alium praestant quam sicut sapienti, qui potest illis dicere num id justum vel illud: dixerunt quod omnes in suis operibus sint, domi, ad vestes faciendas, ad colendum terram et similia: mirabantur cum venerunt, quod interrogarentur a Christianis, quod Deus sit homo, quia credebant quod omnes hoc scirent absque quaestione num sit. Similiter de praeceptis decalogi, ut de vita cum uxore, num sic vivant, quasi non scirent, quod unusquisque ita viveret,* quia Dominus ita vult, et sic porro; dicebant quod domos habeant ubi docentur de vita, et de mandatis Dei. - Dicebant quod haberent librum, de quo alibi non sciunt quod habeant, Librum Divinum vocaverunt, quem legunt et a quo informantur, et quem intelligunt, inquisitum, et erant psalmi Davidis. Dicebant quod advenae quidem admittantur, sed non dant illis copiam abeundi, dant illis necessaria victus, si vult laborare est acceptus. Habent etiam decalogum. Vocant Chinenses suos amicos quia ex illorum natione, non cogitant de bellis apud se. Aliquantum timent Siberiam, sed dicunt se nihil habere, et quod se statim darent illis si venirent, sed usque omnes abirent cum suis, illis insciis. * = vivere debeat