Spiritual Experiences (Buss) n. 6078

Previous Number Next Number See English 

6078. Zinzendorf Quaesivi illum quid cogitat de justificatis per fidem eorum, dixit quod non possint amplius facere aliquod malum, quia a Deo non aspicitur ut malum, si malum enorme faciunt, quod si redeunt ad fidem, illud non imputatur illis. Audivi illum dicentem, cur ita irascuntur illis qui in charitate sunt, dixit, quod hoc ei abominabile sit, quia furantur a Deo quae Dei sunt, vindicantes sibi meritum, quod est Solius Dei, et quod hoc sit peccatum peccatorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church