Spiritual Experiences (Buss) n. 6079

Previous Number Next Number See English 

6079. Via fidei in voluntatem ab illa Loquutus sum cum spiritibus de via fidei, quod sit ab affectione veri, ad perceptionem veri, inde ab intellectu ad cogitationem et sive in memoria postea sive a memoria, sic ab intellectu statim in loquelam; sed non appropriatur homini, nisi ab intellectu veniat in assensum, sic venit in voluntatem, si aliquid faciendum venit in intentionem, sic in voluntatem et in actum, sic ut sit: amor, affectio veri, perceptio, intellectus, assensus vel intentio, voluntas et actio vel loquela. [2] Loquutus sum cum spiritibus quod ire a fide ad bona opera sit inverso ordine ire, sicut pro exemplo, qui comparat sibi decoramenta, utensilia varii generis, et ponit in camera, occlusis fenestris, haec non apparent nisi flamma inducatur, flamma dat lucem ut omnia appareant, alioquin quidem ibi sunt, sed in tenebris, amor seu affectio est flamma, fides est lux inde, et absque fide spirituali, quae est lux vitae nihil vivit, seu in luce quae manet est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church