Spiritual Experiences (Buss) n. 6080

Previous Number Next Number See English 

6080. Influxus Domini in hominis honores et lucra Fugere mala Dominus semper adest apud hominem, et urget ut bonum et verum recipiantur, sed apud illos, qui non fugerant mala, influxus ille vertitur in proprios illorum amores, qui sunt amoris sui et mundi, qui excitantur, et sic ducit Dominus homines mundi per proprias affectiones, ita quod homo vertat apud se influxum boni seu amoris in talia. Qui non fugit mala intus in se obstipatus est malis, etiam extra se obsessus est talibus spiritibus, qui sunt amoris ejus, ita Dominus non pervenire potest ad hominem, quin vertantur bona in talia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church