6081. De Moravianis et Zinzendorf Moraviani qui crediderunt se vivos et salvandos prae omnibus gentibus in mundo, ideo ascenderunt in altum, ut fieri solet, et ibi divisi sunt in aliquot societates, sed quia dominari volebant super reliquos, despexerunt, et alligarunt se cuidam diabolo, per quem alios, qui religiosum suum non agnoscerent, cogerent ad obedientiam, etiam volentes cruciare illos, qui non acceptarent, sed cum tempus eorum venit, ordine dejecti sunt ad inferiora, et coacti sunt intrare cavernam, quam intrabant, querentes, quod mirati, quod illis non cibus ut reliquis, nec decora domus, sed quia ibi non morari potuerunt propter inediam et molestias alias, emissi sunt, et plurima pars ejecti in deserta, ubi misere vivunt, illis mirantibus dicta est causa, quod tria essentialissima Ecclesiae et coeli rejecerint, 1) Divinum Domini, 2) Verbum prophetarum, et contemserint Evangelistas, tum 3) charitatis opera, quae prorsus a se rejecerint, et quam blasphemaverunt; et cum haec tria rejecta sunt, non est illis sors cum beatis, sed cum miseris, Zinzendorf vidit, et vult recedere, satagens ut id possit, videns calamitatem eorum.