Spiritual Experiences (Buss) n. 6085

Previous Number Next Number See English 

6085. De operatione intellectus et voluntatis ita fidei et amoris Ex apparentia, quae est fallacia, est quod intellectus agat in voluntatem, seu fides in amorem, et producat, sed quod non ita sit, ostensum est multis, spiritus non boni intellexerunt bene sua mala, ratiocinati sunt contra illa, et se vocaverunt stultos, sed tunc erant in intellectu ex affectione eminendi per intelligentiam, at ut primum missi sunt in mala suae voluntatis, tunc intellectus insaniebat, hoc iterabitur aliquoties, et semper ita contigit, ut fassi sint quod intellectus modo doceat, et non producat voluntatem, sed voluntas intellectum. [2] Quod talis apparentia sit, patet, apparet sicut visus oculi ducat pedes ad ambulandum, ne impingant, et manus ut agant, et operentur, cum tamen oculus modo docet, et non producit, actus pedis et manus sunt voluntatis, et visus oculi est intellectus, est plena correspondentia. [3] Sed qui illam fallaciam credit, et tamen vivit bene, non nocet, sunt enim tales in mundo spirituali multi, qui beati, at dum in secundum aut tertium coelum veniunt informantur et vident, nec potest aliter credi non modo propter apparentiam, sed etiam propter receptam fidem, quod haec producat opera. [4] Assimilant fidem arbori, et fructum operibus, sed hoc fallax est, per arborem intelligitur homo, et per ramos et folia fides, et per fructus bona opera, homo est qui producit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church