6086. Quod Lux spiritualis sit Divina sapientia Spiritus mundani hoc non percipiunt, quia ex luce mundi ideam habent, at ostensum illis est, quod ita sit, cuidam dubitanti de ea re, quia aeque erat in luce sicut alii, qui non mundani, dictum est, quod non videat ibi ex sua luce sed ex illorum, quare remota illorum luce, et relictus suae luci, erat in tenebris. Postea missus est in locum ubi mundani qui tametsi non in luce coeli usque videbant, illuc cum venit, primum nihil vidit, postea vidit sicut illi, erant enim oculi ejus pro tenebris, sicut sunt quibusdam avibus, quae vident noctu, et tunc videbat sicut in luce; quod tamen non lux spiritualis esset ostensum est illi, reductus est in locum priorem ubi erat lux spiritualis, et tunc non videbat, priusquam prior visus remotus est.