6087. De Regina Christina Illa habitabat in domo, quae satis decora, splendida ex talibus quae intus meubler,* ibi erant servitia, ad usum, sed non prorsus propria, usque inservientia pro blando, est in aliquo opere spirituali, quod correspondet netioni; illuc ivit C. XII, ut loqueretur, et tandem exibant, erat per porticum lacunatam longam: postea illa loquens quomodo cum Cardinalibus in Roma loquuta, quod fuit per jucunda varia familiariter, semper sicut ludens cum illis cum intellectu tamen, per varia inventa, per quae repraesentabat plura, quae animos captabant; ut quod vellet ut nudi apparent coram illis, ad quae respondebant quod hoc non fieri posset et esset indecorum dicere, illa dixit quod esset decorum, quia nudum ire est semper in puris veris apparere, quod approbarunt; ostendens illa variis qualis esset. [2] Dein retulit varia quomodo loquuta est cum Papa, quem etiam suis modis quandoque oblectabat, et interrogata quid cogitaret de Christo, respondit quod esset Superpapa, ad quod [ille] respondebat quod non, quia potestatem dedit Petro et sic sibi, dixit quod hoc dixerit de Filio Dei, per quem ille intellexit Humanum ex matre, sed illa respondit quod [intellexerit] Filium Dei ab aeterno, qui aequalis Patri, et quia Pater esset super Papa, etiam Ille esset, ad quae Papa meditans nihil respondere potuit, volens tamen ut non aliis dicat, sed instabat tamen quod non posset aliter esse. Postea loquuta est cum cardinalibus tunc, et dixit, ut jurent sibi super symbolo Athanasii, qui dicebant quod prius juraverint, sed adegit illos per jucunda sua ut adhuc affirmarent aliquo juramento, quod factum est, tunc dixit, quod ibi legatur quod Divinum Ipsius fuerit in Humano Ipsius sicut anima in corpore, et quod sic una Persona, et tunc instabat fortiter ut non separent, quia corpus absque sua anima non est homo, quod sit non aliquid quod dare aliquid posset, ita quod anima Ipsius dedisset quod suum esset, quia unum sunt, [et] quod sic Filius Dei quoad utrumque non dare posset quod adhuc possidebat. [3] Hodie etiam vexabat Cardinales, nec posunt illi respondere, agnoscebant quod Dominus quia Divinum et Humanum est una Persona, esset supra Papam, et quod agnoscendus, recedunt ad illam et accedunt, quia allicit illis lusoriis et sermone familiari, quia fuit regina. Dixit etiam ad Cardinales, quod potentia papalis sit Divina, quia secundum eorum doctrinam illa data est Filio qui etiam erat Deus, qui illam posset recipere quia erat Deus et unigenitus Filius, sed Divinam potentiam dare homini qui non Deus, hoc non capit intellectus, tum quaesivit quid intelligitur per Petram, respondit Papa quod Dominus, et sic porro. * = mobel = supellex (vox suecica)